- SARABANDA
- SARABANDAgenus saltationis ad commovendos animos mire potens, cuius auctores Mauri feruntur Granatenses: a fidei Quaesitoribus in Hispania ob hoc ipsum, quod vim praecipuam mollioribus excitandis affectionibus et animis periculose perturbandis habere credatur, vetitum. Describitur elegantissimô stylô a Franc. Pomey Iesuita Descript. Divers. ubi sic de perito Choreuta orditur: Saltationem auspicatus est cum admiratione spectantium, graviter primum ac sensim, aequabili lentôque motu, tam scite ----- scil. invehens, ut quocumque se ageret, regiam circumferret Maiestatem, nec venerationis minus concitaret, quam oblectationis affunderet. Post paulo autem aliquanto magisse incitans brachiaque nonnihil attolens, atque nonnihil explicans, saltus edebat mirabiles ac stupendos. Nunc fluente gradu se ipse sine sensu inferebat etc. Et post multa. Verum haudquaquam illa magni facienda, prae illis, quae sunt consecuta, cum intimos videl. animi motus coepit homo admirandus variô exhibere corporis motu, et vultu, oculis, incessu, habituque totô, praeferre. Nunc languidulos adiciebat huc illuc oculos, cupiditatis plenos et amoris indices, quandiu elanguere videbatur fidium cantus ---- Aliquando iracundiam indignationemque, praecipiti et turbulentô motu testabatur: aliquando moderatiorem affectum exprimens ---- suspiria videbatur trahere, destitui viribus, animô delinqui; languentes errantesque oculos circumicere; multifariâ demum conversione ac controsione brarhiorum et corporis, nunc temere, nunc remisse, nunc perturbate pro iectorum --- quandiu praestigiatrix haec saltatio tenuit, omnium tenuit animos amore devinctos etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.